- APELLES
- I.APELLESCous, pictoreximius, ingemiô, et gratiâ, quam in se maxme iactabat, praestantissimus, voluminibus etiam apud Perseum discipulum editis, quae artis suae doctrinam continerent. Floruit Alexandri M. temporibus, qui ab illo tantum depingi voluit, Pancaste Larissaeâ ei donatâ. Horat. ad Augustum de Alexandro l. 2. Ep. 1. v. 239.Edictô vetuit, ne quis se, praeter Apellem,Pingeret; aut alius Lysippô duceret aera,Fortis Alexandri vultum simulantia.Cicer. Ep. 12. l. 5. as L. Luceium: Neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi, et a Lysippo fingi volebat: sed quod illorum artem cum ipsis, tum sibi etiam gloriae fore purabat. Plut. de Fortuna Alexandri : Ἦν δὲ καὶ Ἀπέλλης ὁ ζωγράφος, καὶ Λύσιπρος ὁ πλάςτης κατ᾿ Ἀλέξανδρον, ὧν ὁ μὲν ἔγραφε τὸν κεραυνοφόρον Α᾿λέξανδρον οὕτως εναργῶς, καὶ κεκραμένως, ὥςτε λέγειν, ὅτι δυοῖν Α᾿λεξάνδροιν, ὁ μὲν Φιλίωπου γέγονεν ἀνίκητος, ὀ δὲ Α᾿πελλου ἀμίμητος Ovid. l. 5. de Art. Am. v. 401.Si numquam Venerem Cous pinxisset Apelles,Mersa sub aequoreis illa lateret aquis.Propert. eleg. 8. l. 3.In Vener is tabula summa, sibi ponit Apelles.Hinc Apelleus adiect. Propert. l. 1. Eleg. 2. v. 21.Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,Qualis Apelleis est color in tabulis.Statius, l. 5. Sylv. 1 v. 5.Ut vel Apelleô vultus signata colore.Vide Plin. l. 35. c. 10. Aelian. Hist. l. 12. c. 34. Val. Max. l. 8. c. 11. ex. ext. 2 et Quinctil. l. 12. c. 10. Non omittendus hîc locus ille S. Empirici Pyrrhon. Hypotyp. l. 1. c. 12. Ο῞περ οὖν περὶ Α᾿πελλοῦ τοῦ ζωγράφου λέγεται, τοῦτο ὑπῆοξαι τῷ Σκεπτικῷ Φασὶ γὰρ ὅτι ἐκ εῖνος ἵππον γράφων, καὶ τὸν ἀφρὸν τοῦ ἵππου μιμήσαςθαι τῇ γραφῇ βουληθεὶς, οὕτως ἀπετύγχανεν, ὡς ἀπειπεῖν, καὶ τὴν ςςογτιὰν εἰς ἥν ἀπέμαςςε τὰ ἀπὸ τοῦ γραφείου χρώμμτα προσείφαι εἰκόνι. Τὴν δὲ προσαψαμένην ἵππου, ἀφροῦ ποιῆσαι μίμημα. Nic. Lloydus.II.APELLESMonachus Aegyotiacus plurima miracula cdidisle fertur. Hunc, cum in opere fabrili teneretur occupatus, (hanc namque artem profitebatur) spectrum daemonis noctu, habitu mulieris formosae, quam continens esser, tentare coepit, qui ferrô, quod iam polibar, ex igne extractô, daemonis faciem exussit; Daemon autem cum fiemitu horrendo et eiulatione aufugit; Sozom. l. 6. c. 28. Item Apelles, vir commendatus a D. Paulo. Rom. c. 16. v. 10.Fuit etiam Apelles, Marcionis haeretici sectator, a cuius communione reiectus, novae haereseos auctor exstitit. Legem et Propheras sprevir, Christo corpus aereum adseripsir, resurrectionem negavit, etc. De hoc vide Euselb. l. 5. Hist. c. 13. Epiphan. ber. 44. Auguflin. haer. 23. Tertullian. de praeser. c. 30. 31. Baron. A. C. 146.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.